Galates 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Galates 2:5-14

5Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :

6ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.

7Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis

8(qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) :

9et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :

10tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.

11Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.

12Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.

13Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.

14Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?

Lire Galates 2 en entier

Commentaires sur Galates 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project