Exode 12
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 12:34-51

34Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.

35Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

36Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.

37Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.

38Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

39Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.

40Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

41Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.

42Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.

43Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.

44Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

45Advena et mercenarius non edent ex eo.

46In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.

47Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.

48Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

49Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

50Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

51Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

Lire Exode 12 en entier

Commentaires sur Exode 12

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project