Vulgate clémentine (latin)
Éphésiens 4:17-32
17Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
18tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,
19qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.
20Vos autem non ita didicistis Christum,
21si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,
22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
23Renovamini autem spiritu mentis vestræ,
24et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
25Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.
26Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram.
27Nolite locum dare diabolo :
28qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
29Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.
30Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.
31Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
32Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Commentaires sur Éphésiens 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires