Colossiens 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Colossiens 3:5-15

5Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :

6propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :

7in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.

8Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.

9Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,

10et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :

11ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.

12Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :

13supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

14Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :

15et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.

Lire Colossiens 3 en entier

Commentaires sur Colossiens 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project