Colossiens 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Colossiens 3:18-25

18Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.

19Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.

20Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.

21Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.

22Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.

23Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :

24scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.

25Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.

Lire Colossiens 3 en entier

Commentaires sur Colossiens 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project