Vulgate clémentine (latin)
Colossiens 2:8-17
8Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :
9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :
10et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :
11in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :
12consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
13Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta :
14delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci :
15et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
16Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum :
17quæ sunt umbra futurorum : corpus autem Christi.
Commentaires sur Colossiens 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires