Vulgate clémentine (latin)
1 Pierre 5:4-9
4Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
5Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
6Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis :
7omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
8Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret :
9cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.
Commentaires sur 1 Pierre 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires