Vulgate clémentine (latin)
1 Pierre 3:3-13
3Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus :
4sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
5Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.
6Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans : cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
7Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ : ut non impediantur orationes vestræ.
8In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :
9non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.
10Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
11Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :
12quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.
13Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?
Commentaires sur 1 Pierre 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires