1 Rois 20
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Rois 20:1-21

1Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus : et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam.

2Mittensque nuntios ad Achab regem Israël in civitatem,

3ait : Hæc dicit Benadad : Argentum tuum, et aurum tuum meum est : et uxores tuæ, et filii tui optimi, mei sunt.

4Responditque rex Israël : Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea.

5Revertentesque nuntii, dixerunt : Hæc dicit Benadad, qui misit nos ad te : Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos, dabis mihi.

6Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum : et omne quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent.

7Vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ, et ait : Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis : misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro : et non abnui.

8Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum : Non audias, neque acquiescas illi.

9Respondit itaque nuntiis Benadad : Dicite domino meo regi : Omnia propter quæ misisti ad me servum tuum in initio, faciam : hanc autem rem facere non possum.

10Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait : Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me.

11Et respondens rex Israël, ait : Dicite ei : Ne glorietur, accinctus æque ut discinctus.

12Factum est autem cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis : et ait servis suis : Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam.

13Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israël, ait ei : Hæc dicit Dominus : Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ? ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus.

14Et ait Achab : Per quem ? Dixitque ei : Hæc dicit Dominus : Per pedissequos principum provinciarum. Et ait : Quis incipiet præliari ? Et ille dixit : Tu.

15Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum : et recensuit post eos populum, omnes filios Israël, septem millia.

16Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant.

17Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad : qui nuntiaverunt ei, dicentes : Viri egressi sunt de Samaria.

18Et ille ait : Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos : sive ut prælientur, vivos eos capite.

19Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur :

20et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat : fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israël. Fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus suis.

21Necnon egressus rex Israël percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna.

Lire 1 Rois 20 en entier

Commentaires sur 1 Rois 20

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project