Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 9:3-18
3Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :
4Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?
5numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?
6aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?
7Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?
8Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ?
9Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?
10an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
11Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?
12Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
13Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?
14Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
15Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
16Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero.
17Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
18Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
Commentaires sur 1 Corinthiens 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires