Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 16:8-24
8Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.
9Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.
10Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.
11Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.
12De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
13Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
14Omnia vestra in caritate fiant.
15Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :
16ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
17Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :
18refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.
19Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.
20Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
21Salutatio, mea manu Pauli.
22Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.
23Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
24Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.
Commentaires sur 1 Corinthiens 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires