1 Corinthiens 12
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Corinthiens 12:7-21

7Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.

8Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum :

9alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :

10alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.

11Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

12Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.

13Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.

14Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.

15Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?

16Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?

17Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?

18Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.

19Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?

20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.

21Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.

Lire 1 Corinthiens 12 en entier

Commentaires sur 1 Corinthiens 12

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project