1 Chroniques 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 9:10-33

10De sacerdotibus autem : Jedaia, Jojarib, et Jachin :

11Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.

12Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.

13Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.

14De Levitis autem : Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.

15Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph :

16et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun : et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.

17Janitores autem : Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam : et frater eorum Sellum princeps,

18usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.

19Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.

20Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino.

21Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii.

22Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua,

23tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis.

24Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.

25Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.

26His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.

27Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.

28De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.

29De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.

30Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.

31Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur.

32Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.

33Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.

Lire 1 Chroniques 9 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project