1 Chroniques 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 2:9-25

9Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.

10Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.

11Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.

12Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.

13Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,

14quartum Nathanaël, quintum Raddai,

15sextum Asom, septimum David.

16Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.

17Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.

18Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.

19Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.

20Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.

21Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quæ peperit ei Segub.

22Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.

23Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum : omnes isti filii Machir patris Galaad.

24Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.

25Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.

Lire 1 Chroniques 2 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project