Vulgate clémentine (latin)
Romains 5:1-11
1Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum :
2per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei.
3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur :
4patientia autem probationem, probatio vero spem,
5spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
6Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est ?
7vix enim pro justo quis moritur : nam pro bono forsitan quis audeat mori.
8Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
9Christus pro nobis mortuus est : multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
10Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus : multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
11Non solum autem : sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
Commentaires sur Romains 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires