Romains 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Romains 3:22-28

22Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :

23omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.

24Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,

25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum

26in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.

27Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non : sed per legem fidei.

28Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.

Lire Romains 3 en entier

Commentaires sur Romains 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project