Vulgate clémentine (latin)
Romains 10:3-9
3Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
4Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
5Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
6Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :
7aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.
8Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
9Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
Commentaires sur Romains 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires