Philippiens 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Philippiens 1:21-30

21Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.

22Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.

23Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :

24permanere autem in carne, necessarium propter vos.

25Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :

26ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

27Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :

28et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :

29quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :

30idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

Lire Philippiens 1 en entier

Commentaires sur Philippiens 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project