Vulgate clémentine (latin)
Philippiens 1:10-16
10ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
11repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
12Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :
13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
14et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
15Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant :
16quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
Commentaires sur Philippiens 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires