Nombres 27
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Nombres 27:1-11

1Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.

2Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt :

3Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.

4Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.

5Qui dixit ad eum :

6Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.

7Ad filios autem Israël loqueris hæc :

8Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.

9Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.

10Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.

11Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.

Lire Nombres 27 en entier

Commentaires sur Nombres 27

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project