Vulgate clémentine (latin)
Nombres 26:51-62
51Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.
52Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
53Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas.
54Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem : singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio :
55ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.
56Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.
57Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas : Gerson, a quo familia Gersonitarum : Caath, a quo familia Caathitarum : Merari, a quo familia Meraritarum.
58Hæ sunt familiæ Levi : familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram :
59qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.
60De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar :
61quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.
62Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra : quia non sunt recensiti inter filios Israël, nec eis cum ceteris data possessio est.
Commentaires sur Nombres 26
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires