Vulgate clémentine (latin)
Nombres 10:14-20
14Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
15In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.
16In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
17Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
18Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.
19In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
20Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.
Commentaires sur Nombres 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires