Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 26:1-16
1Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :
2Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
3Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :
4et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
5Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
6Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
8Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ?
9potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
10Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me.
11Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
12Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
13Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.
14Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :
15et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
16Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
Commentaires sur Matthieu 26
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires