Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 20:22-34
22Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus.
23Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
24Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
25Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.
26Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :
27et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
29Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,
30et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
31Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
32Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?
33Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.
34Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
Commentaires sur Matthieu 20
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires