Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 20:1-7
1Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
2Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
3Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
4et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.
5Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.
6Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?
7Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.
Commentaires sur Matthieu 20
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires