Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 11:16-24
16Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus
17dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis.
18Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet.
19Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
20Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam :
21Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.
22Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
23Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
24Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
Commentaires sur Matthieu 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires