Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 11:1-11
1Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.
2Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
3ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ?
4Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.
5Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
6et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
7Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
8Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
9Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
10Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
11Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.
Commentaires sur Matthieu 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires