Matthieu 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 10:2-14

2Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus,

3Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus,

4Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.

5Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis :

6sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.

7Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum.

8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date.

9Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris :

10non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo.

11In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis.

12Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.

13Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.

14Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.

Lire Matthieu 10 en entier

Commentaires sur Matthieu 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project