Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 1:21-25
21Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
22Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem :
23Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
24Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.
25Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum : et vocavit nomen ejus Jesum.
Commentaires sur Matthieu 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires