Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 1:19-24
19Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
20Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
21Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
22Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem :
23Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
24Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.
Commentaires sur Matthieu 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires