Vulgate clémentine (latin)
Marc 4:1-12
1Et iterum cœpit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat :
2et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua :
3Audite : ecce exiit seminans ad seminandum.
4Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.
5Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ :
6et quando exortus est sol, exæstuavit : et eo quod non habebat radicem, exaruit.
7Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
8Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
9Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat.
10Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
11Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :
12ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
Commentaires sur Marc 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires