Marc 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Marc 1:12-28

12Et statim Spiritus expulit eum in desertum.

13Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

14Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,

15et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.

16Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),

17et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

18Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.

19Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :

20et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.

21Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.

22Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.

23Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,

24dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.

25Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.

26Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.

27Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.

28Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.

Lire Marc 1 en entier

Commentaires sur Marc 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project