Vulgate clémentine (latin)
Luc 9:51-62
51Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.
52Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi.
53Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.
54Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos ?
55Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis.
56Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
57Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris.
58Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
59Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
60Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu autem vade, et annuntia regnum Dei.
61Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt.
62Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
Commentaires sur Luc 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires