Vulgate clémentine (latin)
Luc 24:31-40
31Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.
32Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?
33Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
34dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
35Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
36Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.
37Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
38Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?
39videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
40Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
Commentaires sur Luc 24
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires