Vulgate clémentine (latin)
Luc 24:1-10
1Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata :
2et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
3Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.
4Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
5Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ?
6non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,
7dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
8Et recordatæ sunt verborum ejus.
9Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
10Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.
Commentaires sur Luc 24
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires