Vulgate clémentine (latin)
Luc 23:35-43
35Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
36Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
37et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.
38Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum.
39Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
40Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
41Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.
42Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
43Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso.
Commentaires sur Luc 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires