Vulgate clémentine (latin)
Luc 23:26-36
26Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.
27Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.
28Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.
29Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.
30Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.
31Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?
32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
33Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
34Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
35Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
36Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
Commentaires sur Luc 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires