Vulgate clémentine (latin)
Luc 22:14-23
14Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
15Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
16Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
17Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.
18Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
19Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.
20Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
21Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
22Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi per quem tradetur.
23Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
Commentaires sur Luc 22
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires