Luc 18
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 18:24-34

24Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !

25facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.

26Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?

27Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

28Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.

29Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,

30et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.

31Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis :

32tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur :

33et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.

34Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.

Lire Luc 18 en entier

Commentaires sur Luc 18

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project