Vulgate clémentine (latin)
Luc 14:7-24
7Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos :
8Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.
9Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi : Da huic locum : et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
10Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco : ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus :
11quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur.
12Dicebat autem et ei, qui invitaverat : Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites : ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ;
13sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos :
14et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
15Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
16At ipse dixit ei : Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.
17Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
18Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum.
19Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum.
20Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire.
21Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.
22Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
23Et ait dominus servo : Exi in vias, et sæpes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
24Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.
Commentaires sur Luc 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires