Vulgate clémentine (latin)
Luc 14:15-35
15Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
16At ipse dixit ei : Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.
17Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
18Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum.
19Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum.
20Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire.
21Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.
22Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
23Et ait dominus servo : Exi in vias, et sæpes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
24Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.
25Ibant autem turbæ multæ cum eo : et conversus dixit ad illos :
26Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
27Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.
28Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
29ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,
30dicentes : Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare ?
31Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se ?
32Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt.
33Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.
34Bonum est sal : si autem sal evanuerit, in quo condietur ?
35Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.
Commentaires sur Luc 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires