Luc 13
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 13:24-35

24Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.

25Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis :

26tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.

27Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis : discedite a me omnes operarii iniquitatis.

28Ibi erit fletus et stridor dentium : cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.

29Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.

30Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.

31In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc : quia Herodes vult te occidere.

32Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.

33Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.

34Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti ?

35Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.

Lire Luc 13 en entier

Commentaires sur Luc 13

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project