Jean 8
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 8:46-59

46Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ?

47Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.

48Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes ?

49Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.

50Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet.

51Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.

52Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ ; et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.

53Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est ? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis ?

54Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,

55et non cognovistis eum : ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.

56Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est.

57Dixerunt ergo Judæi ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ?

58Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.

59Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.

Lire Jean 8 en entier

Commentaires sur Jean 8

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project