Vulgate clémentine (latin)
Jean 3:1-16
1Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.
2Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
3Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
4Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ?
5Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
6Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
7Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.
8Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.
9Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ?
10Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ?
11Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
12Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ?
13Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
14Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :
15ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
16Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
Commentaires sur Jean 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires