Vulgate clémentine (latin)
Job 9:25-35
25Dies mei velociores fuerunt cursore ; fugerunt, et non viderunt bonum.
26Pertransierunt quasi naves poma portantes ; sicut aquila volans ad escam.
27Cum dixero : Nequaquam ita loquar : commuto faciem meam, et dolore torqueor.
28Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
29Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi ?
30Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ,
31tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
32Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.
33Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
34Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.
35Loquar, et non timebo eum ; neque enim possum metuens respondere.
Commentaires sur Job 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires