Job 34
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Job 34:2-22

2Audite, sapientes, verba mea : et eruditi, auscultate me.

3Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.

4Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.

5Quia dixit Job : Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.

6In judicando enim me mendacium est : violenta sagitta mea absque ullo peccato.

7Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam :

8qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis ?

9Dixit enim : Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.

10Ideo, viri cordati, audite me : absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.

11Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.

12Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.

13Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?

14Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.

15Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.

16Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei :

17numquid qui non amat judicium sanari potest ? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?

18Qui dicit regi : Apostata ; qui vocat duces impios ;

19qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem : opus enim manuum ejus sunt universi.

20Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi : et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.

21Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.

22Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,

Lire Job 34 en entier

Commentaires sur Job 34

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project