Vulgate clémentine (latin)
Job 28:12-23
12Sapientia vero ubi invenitur ? et quis est locus intelligentiæ ?
13Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium.
14Abyssus dicit : Non est in me, et mare loquitur : Non est mecum.
15Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus.
16Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
17Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.
18Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus : trahitur autem sapientia de occultis.
19Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur.
20Unde ergo sapientia venit ? et quis est locus intelligentiæ ?
21Abscondita est ab oculis omnium viventium : volucres quoque cæli latet.
22Perditio et mors dixerunt : Auribus nostris audivimus famam ejus.
23Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.
Commentaires sur Job 28
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires