Job 17
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Job 17:10-16

10Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.

11Dies mei transierunt ; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.

12Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.

13Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.

14Putredini dixi : Pater meus es ; Mater mea, et soror mea, vermibus.

15Ubi est ergo nunc præstolatio mea ? et patientiam meam quis considerat ?

16In profundissimum infernum descendent omnia mea : putasne saltem ibi erit requies mihi ?

Lire Job 17 en entier

Commentaires sur Job 17

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project