Jérémie 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 9:9-26

9Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea ?

10Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis : a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.

11Et dabo Jerusalem in acervos arenæ, et cubilia draconum : et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator.

12Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat ?

13Et dixit Dominus : Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea,

14et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis :

15idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis.

16Et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.

17Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant : et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent :

18festinent, et assumant super nos lamentum : deducant oculi nostri lacrimas, et palpebræ nostræ defluant aquis.

19Quia vox lamentationis audita est de Sion : Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer ? quia dereliquimus terram ; quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.

20Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum :

21quia ascendit mors per fenestras nostras ; ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis.

22Loquere : Hæc dicit Dominus : Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi fœnum post tergum metentis, et non est qui colligat.

23Hæc dicit Dominus : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis :

24sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra : hæc enim placent mihi, ait Dominus.

25Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium,

26super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab ; et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto : quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.

Lire Jérémie 9 en entier

Commentaires sur Jérémie 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project