Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 29:4-14
4Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in Babylonem :
5Ædificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructum eorum.
6Accipite uxores, et generate filios et filias : et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias : et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero.
7Et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.
8Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis :
9quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus.
10Quia hæc dicit Dominus : Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.
11Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
12Et invocabitis me, et ibitis : et orabitis me, et ego exaudiam vos.
13Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro.
14Et inveniar a vobis, ait Dominus : et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci.
Commentaires sur Jérémie 29
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires